| 1 | Omnes una manet sors irreparabilis horae, Cum venit extremus, lege trahente, dies. |
| 2 | Sic furit ira necis, neque nos fugit orbita mortis, Pulvere facta caro nonnisi pulvis erit. |
| 3 | Haec tamen insignes animas spes optima pascit, Quod qui digna gerit, de nece nulla timet. |
| 4 | Hoc iacet in tumulo venerandus Hilarius actu, Corpore qui terras et tenet astra fide. |
| 5 | Vir bonus, egregia de nobilitate refulgens, Inter honoratos germinis altus apex. |
| 6 | Connubio iunctus simili, sed coniuge rapta, Stans in amore Dei, non fuit alter amor. |
| 7 | Utilis in propriis, doctus moderamine legis, Cuius iudicium pondere libra fuit. |
| 8 | Iustitiam tribuens populis examine recto, Vendita res pretio non fuit ulla suo. |
| 9 | Funeris officio lacrymans Eventia charo, Contulit haec genero membra sepulta suo. |