monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5 > 7 > 6 > 3 > 5 > 4 > 9
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, VIII. Epitaphium Chronopii episcopi Petrocoricae. <<<     >>> X. Epitaphium Leontii sequentis civitatis Burdegalensis.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT IX. Epitaphium Leontii episcopi anterioris civitatis Burdegalensis.

1 Ultima sors avido graviter properavit hiatu,
Pastorem rapiens, qui fuit arma gregis.
2 Hoc recubant tumulo venerandi membra Leonti,
Quo stetit eximium pontificale caput.
3 Quem plebs cuncta gemens confusa voce requirit,
Hinc puer, hinc iuvenis deflet, et inde senes.
4 Defensoris opem hic omnis perdidit aetas,
Et quantum coluit, nunc lacrymando docet.
5 Nemo valet siccis oculis memorare sepultum,
Qui tamen in populo vivit amore pio.
6 Egregius nulli de nobilitate secundus,
Moribus excellens culmine primus erat.
7 Hic pietate nova cunctis minor esse volebat,
Sed magis his meritis et sibi maior erat.
8 Quo praesente viro, meruit discordia pacem,
Expulsa rabie, corda ligabat amor.
9 Ecclesiae totum concessit in ordine censum,
Et tribuit Christo, quod fuit ante suum.
10 Ad quem pauper opem, pretium captivus habebat,
Hoc proprium reputans quod capiebat egens.
11 Cuius de terris migravit ad astra facultas,
Et plus iste Deo quam sibi vixit homo.
12 Cordis in amplexu retinens, et pectore plebem,
Diceret ut populum se generasse patrem.
13 Namque suos cives placida sic voce monebat,
Confitereris ut hunc ad sua membra loqui.
14 Ingenio vigilans, dives quoque dogmate Christi,
Et meruit studio multiplicare gradum.
15 Largior in donis absens sibi iunxit amantes
Et quo non fuerat, munere notus erat:
Principibus charus, huiusque amor unicus urbis,
Festinans animis, omnibus esse parens.
16 Lustra decem pollens, septem quoque vixit in annos,
Mox urgente die, raptus ab orbe fuit.
17 Sed quis cuncta canat, cum tot bona solus habebat?
18 Nunc uno in tumulo plurima vota iacent.
19 Haec tibi parva nimis, cum tu merearis opima,
Carmina Theodosius praebet amore tuus.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.59 bnf9347.89 bnf13048.110 bnf14144.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik