monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5 > 7 > 6 > 3 > 5 > 4 > 9 > 7 > 8
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, VII. Epitaphium Calacterici episcopi civitatis Carnotenae. <<<     >>> IX. Epitaphium Leontii episcopi anterioris civitatis Burdegalensis.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT VIII. Epitaphium Chronopii episcopi Petrocoricae.

1 Si terrena, sacer, quondam tibi cura fuisset,
Carmine plus lacrymas quam modo verba darem.
2 Sed quia tu mundus, nec sunt tibi crimina mundi,
Nos gaudere mones, qui sine morte manes.
3 Antistes pietate calens, venerande Cronopi,
Membra sepulcra tegunt, spiritus astra tenet.
4 Ordo sacerdotum cui fluxit utroque parente,
Venit ad haeredem pontificalis apex.
5 Hunc tibi iure gradum successio sancta paravit
Ut quasi iam merito debitus esset honor.
6 Nobilis antiquo veniens de germine patrum,
Sed magis in Christo nobilior merito.
7 Sic vultu semper placidus, seu mente serenus,
Pectore sincero, frons sine nube fuit.
8 Cuius ab eloquio nectar per verba fluebat,
Vinceres ut dulces ore rigante favos.
9 Nudorum tu vestis eras, algentis amictus,
Qui ad tua tecta fugit, tectus et ipse redit.
10 Divitias omnes inopum sub ventre locasti.
11 Unde tibi semper viva talenta manent.
12 Esuriens epulum, sitiens te sumere potum,
Cernere te meruit tristis, et exsul opem.
13 Implesti propriis viduatam civibus urbem,
Videruntque suos, te redimente, lares.
14 Quam lupus a stabulis tulerat, frendente rapina,
Te pastore gregi reddita plaudit ovis.
15 Templa exusta celer revocasti in culmine prisco,
Hinc tua sed coelis stat sine labe domus.
16 Ipse his octono vixisti in corpore lustro,
Nunc tibi pro meritis stet sine fine dies.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.58 bnf9347.89 bnf13048.110 bnf14144.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik