| 1 | Illacrymant oculi, quatiuntur viscera fletu, Nec tremuli digiti scribere dura valent. |
| 2 | Dum modo, quae volui vivo, dabo verba sepulto, Carmine vel dulci cogor amara loqui. |
| 3 | Digne tuis meritis, Chalacterice sacerdos, Tarde note mihi, quam cito, chare, fugis! |
| 4 | Tu patriam repetis, nos triste sub urbe relinquis, Te tenet aula nitens, nos lacrymosa [tenebrosa] dies. |
| 5 | Ecce sub hoc tumulo pietatis membra quiescunt, Dulcior ac [et] melli lingua sepulta iacet. |
| 6 | Forma venusta, decens animus, sine fine benignus, Vox suavis, legem praemeditata Dei. |
| 7 | Spes cleri, tutor viduarum, panis egentum, Cura propinquorum, promptus ad omne bonum. |
| 8 | Organa psalterii cecinit modulamine dulci, Et tetigit laudans [laudis] plectra beata Dei. |
| 9 | Cautere eloquii bene purgans vulnera morbi, Quo pascente, fuit fida medella gregi. |
| 10 | Sex qui lustra gerens, octo bonus insuper annos, Ereptus terrae iustus ad astra redis. |
| 11 | Ad paradisiacas epulas, te cive reducto, Unde gemit mundus, gaudet honore polus. |
| 12 | Et quia non dubito quanta est tibi gloria laudum, Nec debes fleri talis, amice Dei. |
| 13 | Haec qui, sancte Pater, pro magnis parva susurro, Pro Fortunato, quaeso, precare tuo. |