| 1 | Quamvis pontificem premeret tremebunda senectus, Attamen haec voluit plebs superesse patrem. |
| 2 | Aut si naturae mutari debita possent, Pro pastore suo grex properasset iter, Sed quia non licuit, populum spes consulat illa, Hunc quod pro meritis vexit ad astra fides. |
| 3 | Immaculata Deo conservans membra pudore, Exotius meruit iam sine fine diem. |
| 4 | Pectore sub cuius regnans patientia victrix, Fluctibus in tantis anchora, sensus erat. |
| 5 | Felle carens, animo placidus, dulcedine pastus, Nesciit offensis ira referre vices. |
| 6 | Templorum cultor, recreans modulamine cives, Vulneribus patriae fida medela fuit. |
| 7 | Qui tria lustra gerens in pontificatus honore, Pergit ad antiquos, plebe gemente, patres. |
| 8 | Non decet hunc igitur vacuis deflere querelis, Post tenebras mundi quem tenet aula poli. |