monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5 > 7 > 6 > 3 > 5 > 4 > 9 > 7 > 8 > 30 > 7 > 5 > 4 > 3 > 9 > 8 > 7 > 3 > 5
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, IV. Epitaphium domni Galli episcopi civitatis Arvernae. <<<     >>> VI. Epitaphium Exotii [Ms., Esocii] episcopi civitatis Lemovicinae.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT V. Epitaphium Ruriciorum, episcoporum civitatis Lemovicinae .

1 Invida mors rapido quamvis miniteris hiatu,
Non tamen in sanctos iura tenere vales.
2 Nam, postquam remeans domuit fera Tartara Christus,
Iustorum meritis sub pede victa iaces.
3 Hic sacra pontificum toto radiantia mundo,
Membra sepulcra tegunt; spiritus astra colit.
4 Ruricii gemini flores, quibus Anniciorum
Iuncta parentali culmine Roma fuit.
5 Actu, mente, gradu, praenomine, sanguine nexi,
Exsultant pariter, hinc avus, inde nepos.
6 Tempore quisque suo fundans pia templa patroni,
Iste Augustini, condidit ille Petri.
7 Hic probus, ille pius; hic serius, ille serenus,
Certantes pariter, quis cui maior erit.
8 Plurima pauperibus tribuentes divite censu,
Misere ad coelos, quas sequerentur, opes.
9 Quos spargente manu, redimentes crimina mundi,
Inter apostolicos credimus esse choros,
Felices qui, sic de nobilitate fugaci
Mercati, in coelis iura senatus habent.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.56 bnf9347.89 bnf13048.112 bnf14144.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik