monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1
>>> Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, II. Epitaphium domni Gregori episcopi civitatis Lingonicae.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT PRIMUM. Epitaphium Evemeri [Eumerii, Eumeri ] episcopi civitatis Namneticae.

1 Quamvis cuncta avido rapiantur ab orbe volatu,
Attamen extendit vita beata diem.
2 Nec damnum de fine capit, cui gloria vivit:
Aeternumque locum missus ad astra tenet.
3 Hoc igitur tumulo requiescit Evemerus almo.
4 Per quem pontificum surgit opimus honor.
5 Stemmate deductum fulget ab origine culmen,
Et meritis priscos crescere fecit avos.
6 Emicuit populis geminum memorabile donum,
Inde gradu iudex, hinc pietate pater.
7 Dulcis in eloquio, placidus moderamine sacro,
In cuius sensu perdidit ira locum.
8 Alterius motus patienti pectore vicit,
Ut levitas laesit, hoc gravitate tulit.
9 Si quis ab externis properavit sedibus hospes,
Mox apud hunc proprios sensit habere lares.
10 Hic habitare volens patriis rudis exsul ab oris,
Oblitus veterem, huius amore, patrem.
11 Gaudet et arrisit; probat is se cernere flentem,
Alterius lacrymas mox facit esse suas.
12 Partitus cum ventre vices pietate magistra.
13 Unde tulit luctus, mox ibi vota dedit.
14 Pauperibus dives, censum transfudit egenis,
Ante bonus tribuit, quam paterentur opem.
15 Semina iactavit centeno pinguia fructu,
Cui modo de reditu messis adulta placet.
16 Unica cura fuit cunctos ut viseret aegros,
Ipse quibus medicus, vixit et ipse cibus.
17 Extulit ecclesiae culmen, quod reddidit unum,
Venit ad haeredem, quod [qui] cumularet opus.
18 Felix ille abiit, Felicem in sede reliquit,
Haeredis meritis vivit in orbe Pater.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.54 bnf9347.88 bnf13048.112 bnf14144.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik