monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XXXVI. Ad Anthemium diaconum. <<<    

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XXXVII. Ad Sindulphum diaconum

1 Frater amore Dei, digno memorabilis actu,
Pectore fixe [fote] meo frater amore Dei.
2 Carpe libenter iter, quod ducit ad aetheris aulam,
Altius ut surgas, carpe libenter iter,
Fer patienter onus ne te pia sarcina lasset,
Unde manet requies, fer patienter onus.
3 Subdere colla decet, quia sunt iuga dulcia Christi,
Quo mereamur opem, subdere colla decet.
4 Qui sua rura colit, solet horrea plena tenere,
Nec ieiunus erit, qui sua rura colit.
5 Per mare nauta volat, quo multa pecunia crescat.
6 Mercibus ut placeat, per mare nauta volat.
7 Non timet ille necem, rabie turbante procellae,
Ut lucretur opes, non timet ille necem.
8 Miles ad arma venit, quaerens per vulnera palmam,
Ut redeat victor, miles ad arma venit.
9 Praemia sume libens, mihi tu quoque, chare sodalis,
Unde triumphus erit, praelia sume libens.
10 Quisquis amore venit, nescit se ferre laborem,
Nemo labore iacet, quisquis amore venit.
11 Carmina parva ferens, tibi debita reddo salutis,
Des meliora, precor, carmina parva ferens.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.53 bnf9347.88 bnf13048.98 bnf14144.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik