monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XXXV. Ad Ioannem Diaconum. <<<     >>> XXXVII. Ad Sindulphum diaconum

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XXXVI. Ad Anthemium diaconum.

1 Suscipe versiculos, Anthemi, pignus amantis,
Quos tibi sincero pectore fudit amor.
2 Cum tua blanditus retineret lumina somnus,
Lassaque fecisset membra iacere thoro.
3 Dum dubito, pecco, nolens vexare quietum,
Sic mea culpa, tui causa soporis erit.
4 Discedo tacitus, veluti fur, indice nullo;
Nec dixi amplectens: Frater amate, vale.
5 Non licuit mandata animo committere charo,
Nec tenuit verbis hora vel una tuis.
6 Testificor Dominum mihi fortiter esse molestum.
7 Quod sic discedo, nec tua dicta fero.
8 Sed cui plura volens poteram tunc dicere praesens,
Nunc faciat paucis pagina missa loqui.
9 Haec tamen ante Deum, rogo te, mihi munera praestes,
Omnibus ut semper charus ubique mices.
10 Nemo mihi vestem, donaria nemo ministret,
Quod dulcedo monet, hoc mihi nemo neget.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.52 bnf9347.88 bnf13048.98 bnf14144.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik