monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 27
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XXVI. Domno sancto, atque apostolicis actibus praedicando domno, pio, et peculiariter dulci in Christo Patri Avito papae . <<<     >>> XXVIII. Ad eumdem.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XXVII. Eiusdem ad eumdem.

1 Paruimus iussis, sacer ac venerande sacerdos,
Et Pater, imperiis, dulcis Avite, tuis.
2 Garrulitate levi potius stridente cicuta,
Quam placeat liquido nostra camena melo.
3 Sed tamen, ut veniam tribuas, pietatis amator.
4 Intende obsequio, nec trutinato sophum.
5 Munere pro magno modicus haec parvula solvo,
Pensetur votis, est quia lingua rudis.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.48 bnf9347.87 bnf13048.98 bnf14144.18