monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XXV. Ad Felicem episcopum Biturigensem, scriptum in turrem [turre] eius. <<<     >>> XXVII. Eiusdem ad eumdem.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XXVI. Domno sancto, atque apostolicis actibus praedicando domno, pio, et peculiariter dulci in Christo Patri Avito papae .

1 Officiis intente piis, Pater orbis, Avite;
Gloria pontificum, noster et altus amor.
2 Per quem plebs, regio, peregrinus et hospes aluntur,
In quo cuncta capit, quae sibi quisque cupit.
3 Ex opere immeritus merui pia dona patroni,
Ne minimam pascens immemor esses ovem.
4 Qui trahis ore greges aeterna ad pabula Christi,
Qualiter hinc vivant, est quoque cura tua
Semper et absentes praesens tua protegit ala,
Quo pede non curris, munere totus ades
Muneribus vestris aut Agnes, aut Rhadegundes,
Multiplici orantes fomite vocis agunt.
5 In coelos penetranda seras, Pater alte, talenta,
Quae centena suo tempore culta metas.
6 Per dominum regemque bonum, precor, aulice praesul.
7 Ut Fortunati sis memor, alme, tui.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.47 bnf9347.87 bnf13048.98 bnf14144.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik