monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XXIV. Ad Agricolam episcopum . <<<     >>> XXVI. Domno sancto, atque apostolicis actibus praedicando domno, pio, et peculiariter dulci in Christo Patri Avito papae .

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XXV. Ad Felicem episcopum Biturigensem, scriptum in turrem [turre] eius.

1 Quam bene iuncta decent, sacrati ut corporis agni
Margaritum ingens aurea dona ferant.
2 Cedant chrysolitis Salomonia vasa metallis,
Ista placere magis ars [arx] facit, atque fides.
3 Quae data, Christe, tibi Felicis munera sic sint.
4 Qualia tunc tribuit de grege pastor Abel.
5 Et cuius tu corda vides, pietate coaequas
Saraptae merito, quae dedit aera duo.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.47 bnf9347.86 bnf13048.98 bnf14144.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik