| 1 | Ardua suscepi missis epigrammata chartis, Atque cothurnato verba rotata sopho. |
| 2 | Percurrens tumido spumantia carmina versu, Credidi in undoso me dare vela freto. |
| 3 | Plana procellosos ructavit pagina fluctus, Et velut Oceanus fonte refudit aquas. |
| 4 | Vix modo tam nitido pomposa poemata cultu Audit Traiano Roma verenda foro. |
| 5 | Quid si tale decus recitasset in aure senatus? |
| 6 | Stravissent plantis aurea fila tuis. |
| 7 | Per loca, per populos, per compita cuncta videres, Currere versiculos, plebe favente, tuos. |
| 8 | Sed tamen in vestro quaedam sermone notavi, Carmine de veteri furta novella loqui. |
| 9 | Ex quibus in paucis superaddita syllaba fregit, Et pede laesa suo musica clauda iacet. |
| 10 | Nunc, venerande Pater, prece, voto, voce, saluto, Commendans animum supplice corde meum, Sit tua vita diu, cuius modulante camena Cogimur optatis reddere verba iocis. |