monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XXI. Ad Hilarium episcopum. <<<     >>> XXIII. Ad eumdem de opusculis suis [eius ].

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XXII. Ad Bertechramnum episcopum, cum elevaretur in currum.

1 Curriculi genus est, memorat quod Gallia rhedam,
Molliter incedens orbita sulcat humum.
2 Exsiliens duplici biiugo volat axe citato,
Atque movet rapidas iuncta quadriga rotas.
3 Huc ego dum famulans comitatu iungor eodem,
Et mea membra cito dum veherentur equo,
Pontificisque sacri Bertechramni actus honore,
Comprendente manu raptus in axe levor.
4 Qualiter implumes fetus pia mater hirundo,
Confovet, et placide pennula tensa tegit.
5 Sic bonitate potens, affectu dives opimo,
In proprium pastor molle sedile locat.
6 Nec solum amplectens pia mens, sed diligit omnes,
Unde magis populis unicus exstet amor.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.46 bnf9347.86 bnf13048.98 bnf14144.18