monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 16 > 19
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XVIII. De piscibus in mensa eius. <<<     >>> XX. De Igidio [Ms.; Egidio] episcopo Rhemensi [Ms., Rhemorum ].

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XIX. Ad Charentinum episcopum Coloniae.

1 Charentine, decus fidei, Deitatis amice,
Nomine de proprio chare perennis amor.
2 Pontificem pollens Agrippina Colonia praefert.
3 Frugiferis agris digne colone Dei.
4 Si videas aliquos quacunque ex gente creatos,
Quamvis ignotos, mox facis esse tuos.
5 Quos semel affectu astringis pietate paterna,
Ulterius nunquam dissociare potes.
6 Nec subito veniens veluti fugitiva recedit,
Sed concessa cito gratia, fixa manet,
Verba Dei complens, sicut te diligis ipsum.
7 A te ita diligitur proximus omnis homo.
8 Vocis apostolicae sectator dignus haberis,
Quae charos animos praeposuit fidei.
9 Tranquillus, placidus, mitis, sine nube serenus,
Cui rabies mundi nil dominare potest.
10 Pectora cunctorum reficis dulcedine verbi
Laetificas vultu tristia corda tuo.
11 Pauperibus cibus es, sed esurientibus esca,
Rite pater populi, dando salutis opem.
12 Aurea templa novas pretioso [specioso] fulta decore,
Tu nites, unde Dei fulget honore domus.
13 Maioris numeri quo templa capacia constent,
Alter in excelso pendulus ordo datur.
14 Sollicitat pia cura gregis, te pastor opime,
Nil lupus a stabulis quo vigilante rapit
Tempora longaevo teneas felicia tractu,
Et per te Domini multiplicentur oves.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.44 bnf9347.86 bnf13048.98 bnf14144.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik