monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 12
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, XI. De Nicetio episcopo Treverensi. <<<     >>> XIII. De Magnerico Treverensi episcopo.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT XII. De Castello eiusdem super Mosellam.

1 Mons in praecipiti suspensa mole tumescit,
Et levat excelsum saxea ripa caput.
2 Rupibus expositis, intonsa cacumina tollit,
Tutus et elato vertice regnat apex.
3 Proficiunt colli, quae vallibus arva recedunt,
Undique terra minor vergit, et iste subit
Quem Mosella tumens, Rhodanus quoque parvulus ambit,
Certanturque suo pascere pisce locum.
4 Diripiunt dulces alibi vaga flumina fruges,
Haec tibi parturiunt, Mediolane, dapes.
5 Quantum crescit aquis pisces vicinius offert,
Exhibet hinc epulas, unde rapina venit.
6 Cernit frugiferos congaudens incola sulcos,
Vota ferens segeti, fertilitate gravi.
7 Agricolae pascunt oculos de messe futura,
Ante metit visu, quam ferat annus opem
Ridet amoenus ager, tectus viridantibus herbis,
Oblectant animos mollia prata vagos.
8 Haec vir apostolicus Nicetius arva peragrans,
Condidit optatum pastor ovile gregi.
9 Turribus incinxit terdenis undique collem
Praebuit hic fabricam, quo nemus ante fuit.
10 Vertice de summo demittunt brachia murum,
Dum Mosella suis terminus exstet aquis.
11 Aula tamen nituit constructa cacumine rupis,
Et monti imposito mons erat ipsa domus.
12 Complacuit latum muro concludere campum,
Et prope castellum haec casa sola facit.
13 Ardua marmoreis suspenditur aula columnis,
Qua super aestivitas cernit in amne rates.
14 Ordinibus ternis extensaque machina crevit,
Ut postquam ascendas, iugera tecta putes,
Turris ab adverso quae constitit obvia clivo,
Sanctorum locus est, arma tenenda viris.
15 Illic est etiam gemino ballista volatu,
Quae post se mortem linquit, et ipsa fugit.
16 Ducitur in rigidis sinuosa canalibus unda,
Ex qua fert populo hic mola rapta cibum.
17 Blandifluas stupidis induxit collibus uvas,
Vinea culta viret, quo fuit ante frutex.
18 Insita pomorum passim plantaria surgunt.
19 Et pascunt vario floris odore locum.
20 Haec tibi proficiunt, quidquid laudamus in illis,
Qui bona tot tribuis, pastor, opima gregi.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.41 bnf9347.85 bnf13048.98 bnf14144.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik