monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5 > 7 > 6 > 3 > 5 > 4 > 9 > 7 > 8 > 30 > 7 > 5 > 4 > 3 > 9 > 8
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, VII. In honorem eorum quorum ibi reliquiae continentur. <<<     >>> IX. Ad Felicem episcopum, de Paschate resurrectionis Domini.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT VIII. Ad eumdem, in laudem eius et regionis Armorici .

1 Illuxit festiva dies, me gaudia cogunt,
Ut quod plebs poterat, solus amore loquar,
Ultima quamvis sit regio Armoricus in orbe,
Felicis meritis cernitur esse prior.
2 Miserunt similes Oriens, et Gallia sortes,
Illa micat radiis solis, et ista tuis.
3 Nam splendore novo sua munera quisque ministrat,
Tu fers Oceano lumen, et ille rubro,
Denique si sensus clara pro lampade fulget,
Ingenium vestrum luminis instar habet.
4 Maxima progenies, titulis ornata vetustis,
Cuius et a proavis gloria celsa tonat.
5 Nam quicunque potens Aquitanica rura subegit,
Exstitit ille tuo sanguine, luce, parens.
6 Germinis antiqui venerabile culmen in orbe,
Laudibus in cuius militat omne decus.
7 Flos generis, tutor patriae, correctio plebis,
Eloquii flumen, fons salis, unda loquax.
8 Semita doctrinae, ius causae, terminus irae,
Cuius in ingenium huc nova Roma venit.
9 Illic quod poterat per plures illa docere,
Te contenta suo Gallia cive placet.
10 Ornamenta geris, gemino fulgentia dono,
Et te concelebrant hinc opus, inde genus.
11 Sed qui terrena de nobilitate nitebas,
Ecclesiam nunc spe nobiliore regis.
12 Cuius ad aratrum [odoratum] bone cultor iugiter instas,
Ut iam multa Deo splendida dona dares.
13 Nupsisti Ecclesiae, felicia vota iugasti,
Hanc qui matronam dote potente reples.
14 Cuius in amplexu ducis sine crimine vitam,
Altera nec mulier corde recepta fuit.
15 Hanc oculis, animo retines, et corde pudico,
Unde tibi nupsit, castior inde manet.
16 Illa tibi prolem peperit, sed corpore virgo,
Et populum gremio fudit [fundit] amata tuo.
17 Ecce tuos natos, divina ex coniuge sumptos,
Et modo te gaudent, quos patris umbra tegit.
18 Proque salute gregis pastor per compita curris,
Exclusoque lupo, tota tenetur ovis.
19 Insidiatores removes, vigil arte Britannos;
Nullius arma valent, quod tua lingua facit.
20 Tu quoque ieiunis cibus es, tu panis egenti,
Quae sibi quisque cupit, hic sua vota videt.
21 Divitias proprias in pauperis ore recondis,
Largas mendici ventre reponis opes.
22 Tempore quo veniet Christus, tunc omnia vobis
Iudicis in facie sacculus iste refert.
23 Sit tibi fixa salus, numerosos ampla per annos,
Perpetuus felix nomine, mente, fide.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.35 bnf9347.84 bnf13048.98 bnf14144.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik