| 1 | Cum Salomon coleret generosi encaenia templi, Israeliticos fecit adesse viros. |
| 2 | Levitas, proceres, pueros, iuvenesque, senesque, Undique certatim regia pompa trahit. |
| 3 | Mactantur vituli, tauri iugulantur ad aras, Et populi in votis gaudia caedis erant. |
| 4 | Nunc vero assurgit, ritu placitura beato, Tempore decurso, iustior ara Deo. |
| 5 | Prospera quae populis Felix modo festa ministrat. |
| 6 | Exsuperant rebus gesta priora novis. |
| 7 | Convocat egregios, sacra ad solemnia patres, Quo stat vera salus, et fugit umbra vetus. |
| 8 | Docti clave Petri, coelos aperire petenti, Ac monitis Pauli noscere clausa poli. |
| 9 | Ne lupus intret oves, nec morbus vulneret agnos Hinc sunt custodes, inde medella gregis. |
| 10 | Quorum vox refluens, populo, de fonte salutis Ut bibat aure fidem, porrigit ore salem. |
| 11 | Inter quos medios, Martini sede sacerdos, Euphronius fulget metropolita sacer. |
| 12 | Plaudens in sancta fratrum coeunte corona, Et sua membra videns, fortior exstat apex. |
| 13 | Laetius inde caput, quia sunt sua viscera secum, Ecclesiae iuncto corpore crescit honor. |
| 14 | Domitianus, item Victorius, ambo columnae, Spes in utrisque manens pro regionis ope. |
| 15 | Domnulus hic fulget meritis; Maracharius inde, Iure sacerdotii [sacerdoti] cultor uterque Dei. |
| 16 | En spectat, veniat quae nunc memoranda per aevum, Votis plena piis fulget in orbe dies. |
| 17 | In qua promeruit sua gaudia cernere pastor, Officioque sacro reddere vota Deo. |
| 18 | Tempore qui longo adventu pendebat in isto, Despiciens aliud, hoc erat omnis amor: Omnia tuta timens suspecto in tramite vitae, Ne prius iret iter quam daret ista Deo. |
| 19 | Saepius occultans, suspiria lassa trahebat, Cederet ut Dominus hoc properare decus. |
| 20 | Anxius incerto curarum fasce laborans, Dum votum spectat, pondera tempus erant. |
| 21 | Sed iam festus adest, solvatur sarcina curae, Laetitiae cumulus triste repellat onus, Prospera dans populis, et gaudia larga per urbem, Felix felici cum grege pastor age. |
| 22 | Hinc te pontifices circumdant, inde ministri, Cingit te totum, hinc honor, inde favor. |
| 23 | Clerus ecce choris resonat, plebs inde choraulis; Quisque tuum votum, qua valet arte, canit. |
| 24 | Tarda fuere, tibi quia fit mora semper amanti, Res sublimis enim tarda, sed ampla venit. |
| 25 | Nunc Domini laudes inter tua classica canta, Et Trinitatis opem machina trina sonet. |
| 26 | Adde medullata in templis holocausta sacerdos, Quo diuturna mices, hostia pura Deo. |