Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT II. Ad eumdem.
| 1 | Somno sancto mihique in Deo peculiari patrono Euphronio papae Fortunatus. |
| 2 | Copiosam et superabundantem pectoris veri dulcedinem, quam circa devotionem personae meae, vestram beatitudinem, Pater amantissime, fateor impendisse, quis illam, ut dignum est, vel corde possit concipere, vel sermone valeat explicare? |
| 3 | Quae tanto me sibi vinculo admirandae charitatis astrinxit, ut ne unius horae spatio ab illo mihi videar separari conspectu, quem et si praesentem non video, attamen intra pectoris habitaculum retineo conditum et reclusum. |
| 4 | Quis enim tuae pietati [charitati] peculiaris non redditur, in qua [quo] tantae bonitatis beneficia continentur? |
| 5 | aut quem ad tuam dulcedinem non ducas [inducas] invitum, cuius probavimus animum ineffabili charitate profusum [perfusum]? |
| 6 | Qua autem illud admiratione complectar, cum te sic video cunctos diligere, ac si unumquemque de proprio visus sis latere generasse? |
| 7 | Quis vero filiorum superbus desideret, ubi te patrem et doctorem tantae humilitatis agnoscit? |
| 8 | aut quis summo nobilitatis descendens de culmine, cum te sic respicit supplicem, non se tuis vestigiis in terra provolutus extendet [ostendet]? |
| 9 | Vere dico. |
| 10 | Si tumidum superbia deiicit, multum est laudabilis humilitas, quae vos erigit. |
| 11 | Quis denique illic esse possit iracundus, aut turbidus, ubi sacerdos et pontifex tam placidus est inventus? |
| 12 | Scit enim totus sine rapacitate grex vivere, ubi vivendi tranquillitas discitur a pastore. |
| 13 | Quid de rebus reliquis referam, in quibus te sic impendis in singulis, ut lauderis a cunctis? |
| 14 | Quae tamen et si imitari non possumus, vel vidisse quod imitari deceat congaudemus. |
| 15 | Quapropter dominationi et sanctitati vestrae peculiariter me commendans, rogo et obtestor, sic ille domnus meus Martinus sua intercessione obtineat, ut cum ipso, iuxta merita vestra, in luce perpetua vos collocet divina misericordia, ut pro me humili filio et servo vestro, ad eius beatum sepulcrum orare digneris [dignemini], ut pro peccatorum meorum remissione pius intercessor accedas. |
| 16 | Eos vero qui vestri sunt, omnes domnos et dulces [duces] meos reverenter saluto: domnum meum per omnia dulcissimum filium vestrum Eventium pro me multipliciter supplico salutari. |
| 17 | Domno meo Felici episcopo si per vos venit, me benigno animo commendari deposco. |
| 18 | Ora pro me. |