Venantius Fortunatus, Miscellanea, 3, CAPUT PRIMUM. Ad Euphronium episcopum Turonensem.
| 1 | Domino sancto et meritis apostolico, domno et duplici Patri, Euphronio papae, Fortunatus. |
| 2 | Ante paucorum dierum volubilitate transcursa, deferente praesentium portitore venerabilis oris vestri salutare colloquium, a me coelesti pro munere significo fuisse praeceptum; quod ea aviditate, teste rerum Creatore, complexus sum, qua et vestrum piissimum animum circa meam humilitatem iugiter approbavi profusum, et me supplicem multis repletum beneficiis agnosco devotum. |
| 3 | Qui, quamvis in altera commorer civitate, novit Deus quia vobis absens sum tantummodo loco, non animo; et quocunque [ubicunque] fuero, intra me vos clausos nabebo. |
| 4 | Vere dico, non est illud cor carneum, ubi vestrae animae non recipitur miranda dulcedo, sed est marmore durior, si tantae charitatis non amplectitur blandimento. |
| 5 | Nam quis de te tam congrua praedicet quam mens vere sancta deposcit? |
| 6 | Aut quis suo sic satisfacit animo, ut vestrum, sicut te condecet, digne prodat affectum, qui in terra sic humilis es, ut habites erectus in coelis; et inclinando ad infima, sublevari te facias ad excelsa, ut iam agnoscaris, qui Christi humilitatem libenter amplecteris, de eius regni munere quid habebis? |
| 7 | Quoniam, sicut ipsius mandata sunt qui se parvulum inter homines vult videri, magnificum se elatus respiciat in supernis unusquisque qualiter desiderat et exponat. |
| 8 | Ego vero gratulor, in corde domni Euphronii dilectionem Domini mei sedisse Martini; quapropter multiplici me prece apostolatui et sanctae charitati vestrae commendans, rogo per ipsum domnum Martinum, cuius frueris participato consortio, ut apud eum memorari praecipias me famulum et devotum, quatenus, quid apud eum meritis praevaletis in meae humilitatis protectione iugiter ostendatis. |
| 9 | Ora pro me, domne sancte et Apostolice, peculiaris domne et pater. |