| 1 | Inter Christicolas, quos actio vexit in astra, Pars tibi pro meritis magna, Medarde, patet. |
| 2 | Qui sic vixisti terrenis hospes in oris, Ut coelum patriam crederis esse tuam. |
| 3 | Exsilium tibi mundus erat, coenosa caventi, Et modo, te gaudet cive manente polus. |
| 4 | Exutus tenebris, vestitus tegmine lucis, Post obitum frueris liberiore die. |
| 5 | De tellure satus, factus possessor Olympi, Et matrem linquens cum patre, laeta tenes. |
| 6 | Humani victor vitii, super astra triumphas, Atque cremans carnem, das animae requiem. |
| 7 | Te inter mundanos vepres gradiente, fatemur, Calcatis spinis, promeruisse rosas. |
| 8 | Flore refectus ager, suaves tibi fundit odores, Balsama, thura replent, quae paradisus habet. |
| 9 | Cauta per angustum figens vestigia callem, Sic dedit arcta tibi semita lucis iter. |
| 10 | Lata voluptatum via, quae submergit Averno, Dulcia carnis alens, mortis amara parat. |
| 11 | Hoc nunquam sacros flexisti tramite gressus, Nec potuere tuos prava tenere pedes. |
| 12 | Durum iter ad laudes, gravior via ducit in altum: Quo labor est potior, gloria maior erit. |
| 13 | Quae prius incipiam sacri miracula facti, Cum quidquid facias, omnia prima micent? |
| 14 | Dum fuit [fugit] ad superos humano in corpore vita, Ex oculis fugiens lux tibi cordis erat. |
| 15 | Si caecus venit, rapuit palpando salutem, In mediis tenebris fulsit aperta dies. |
| 16 | Qui voluit furti causas penetrare latentes, Te religante, sedet; te reserante fugit. |
| 17 | Fur sine perfecto voto deceptus inani, Omnia restituens crimina fraudis habet. |
| 18 | Nam semel ut molles carpserunt palmitis uvas, Non valuere gradus inde referre foras [foris]. |
| 19 | Nec potuit raptor pedibus subducere praedam, Raptori abduxit sed sua praeda pedes. |
| 20 | Ergo suis laqueis coepit miser esse ligatus, Venerat ut caperat, captus at ipse fuit. |
| 21 | Nec tetigit mustum, sed iniqua mente rotatur, Ante quam biberet, ebria turba iacet. |
| 22 | Incoepit servare magis quam ferre racemos, Et datus est custos, qui cupit esse rapax. |
| 23 | Donec, sancte, tuis verbis tu iussisses abire, Ut furtum impleret, doctus ab hoste redit. |
| 24 | Quae manet haec animi pietas, sanctissime praesul, Laedentem auxilio qui facis ire tuo? |
| 25 | Tintinnum rapit alter inops, magis improbus ille, Qui iumentorum colla tenere solet. |
| 26 | Absconditque sinu, foeno praecludit hiatum, Et tenet ipse manu, ne manifestet opus. |
| 27 | Te veniente, sacer, causas patefecit opertas, Tinnitu incipiens iam quasi furta loqui. |
| 28 | Nil valet abscondi, nil claudi, nilve teneri, Facundo strepitu prodidit omne malum. |
| 29 | Pandebat propriam veluti sub iudice causam, Nil de fure timens liberiore sono. |
| 30 | Indicat, accusat, convincit, damnat, acerbat: Te praesente tamen, non licet esse reum. |
| 31 | Absolvis furem, solitae pietatis amore, Addens et monitus, cautus ut intret iter. |
| 32 | Praecipiens querulam secum portare rapinam, Ne vacua tristis spe remearet inops. |
| 33 | Hinc tamen, ut potero, cum raptus ab urbe fuisses, Quae dederis populis signa verenda, loquar. |
| 34 | Cum pia composito veherentur membra feretro, Subtractum meruit caecus habere diem. |
| 35 | Anxius ille sacra lumen suscepit ab umbra, Et tua mors, illi lucis origo fuit. |
| 36 | Dumque sepulcra darent, oculi rediere sepulti, Et sopor ille tuus, hunc vigilare facit. |
| 37 | Cum fugis a mundo, datur illi lumine mundus, Te linquente diem, hunc fugiunt tenebrae. |
| 38 | Antiqui vultus lucem stupuere modernam, Et veteri fabricae prima fenestra venit. |
| 39 | Compedibus validis, alter, manicisque ligatus, Mox tetigit templum ferrea vincla cadunt. |
| 40 | Tam grave fragmentum, dolor est vel cernere poenam, Pondera tot miseros sustinuisse pedes. |
| 41 | Si connexa forent, elephantem solvere possent, Nec poterat rigidos ipse movere gradus. |
| 42 | Non minus est illi, quae, subvertente procella, Littoribus Libycis anchora fracta iacet. |
| 43 | Poena quidem gravior cecidit crescente triumpho; Vincere rem saevam gloria maior erat. |
| 44 | Non habuit tot vincla pati miser ille, ligatus, Sed tua quo virtus plus mereretur opus. |
| 45 | Cum solidarentur, non sic strepuere catenae, Ceu tinniverunt, cum crepuere ferae. |
| 46 | Quae fuit illa prius nimiis male vincta catenis, Iam tibi qui solvis, libera dextra favet. |
| 47 | Lignea vincla gerens alter confugit ad aulam, Quae simili merito scissa repente cadunt. |
| 48 | Nec mora, vix tetigit sacrati limina templi, Fit tonitrus coelis, arma ferendo tibi. |
| 49 | Grandia divisi ceciderunt pondera ligni, Et qui gessit onus, corruit ipse simul. |
| 50 | Expavit subito de libertate recepta, Atque magis timuit, quando solutus erat. |
| 51 | Quae ratio fuerit, cecidit cur pronus in arvis, Gaudia magna quidem saepe timere solent. |
| 52 | Dum stupet, unde salus laceris est reddita plantis. |
| 53 | Admirante animo, membra soluta fluunt. |
| 54 | Inde vetus mulier, pariter nascente periclo, Vulnere naturae mortua membra tulit. |
| 55 | Inclusos digitos, morbo numerante, tenebat, Nec poterat ducto pollice fila dare. |
| 56 | Secum nata quidem, sed non sua dextra pependit, Corpore iuncta suo res aliena fuit. |
| 57 | Tempore sed tardo est, cum iam spes fracta iaceret, Ante tuos tumulos vivificata manus. |
| 58 | Sic inopinatum commendat gratia votum, Desperata salus dulcior esse solet. |
| 59 | Mobilis ergo venit digitis torpentibus humor Et dispensatus fluxit in ungue vigor. |
| 60 | Arida nervorum sese iunctura tetendit, Agnovitque suum vena soluta locum. |
| 61 | Apta ministeriis incoepit palma moveri, Servitium discens, libera dextra fuit. |
| 62 | Nec tantum profugos pietas tua reddidit artus, Reddidit et victum, pensa trahente manu. |
| 63 | Eripuisti aliam simili de peste puellam, Membraque restituens plus animae tribuis. |
| 64 | Desponsata viro, mortali lege, iacebat, Nunc thalamis Christo virgo dicata micat. |
| 65 | Sponsa quidem radiat cum virginitate modesta, Spe meliore fruens, nupta tenenda polis. |
| 66 | Nec fructus uteri sterilis deperdit honesti, Flore pudicitiae mater habenda placet. |
| 67 | Acquirit cunctos, natum quoque non habet unum, Progeniemque sibi gignit amore Dei. |
| 68 | Inde pari morbo deflenda infantia parva, In lucem veniens membra necata trahit, Mors et origo simul misero processit ab alvo, Exstinctam generans mater anhela manum. |
| 69 | Commendata tuo rediit medicata sepulcro, Quod de matre perit, de tumulo recipit. |
| 70 | Dum iacet alter inops, visu caligine clauso, Caecus, nec misero lumine lumen erat. |
| 71 | Longa nocte oculos, quarto iam mense, premebat, In luce obscurus; vivus, imago necis. |
| 72 | Vocibus hunc medicis monuisti tempore somni, Tenderet ut velox ad tua templa gradum. |
| 73 | Mox veniente die, sed non sibi forfice pressa Enituit Christi vertice tonsus oves. |
| 74 | Detrahit hic crines, nitidos ut haberet ocellos, Et mercante coma, munera lucis emat. |
| 75 | Qui titubante gradu, tractus pervenit ad aulam, Per biduum recubans ante sepulcra fuit, Tertia lux rediens nocturnas solverat umbras, Et caeco occurrit sic revocata dies. |
| 76 | Undique linitae cecidere a fronte tenebrae, Sanguinis unda rigat, luminis atra lavat. |
| 77 | Sicca lucerna novo flagrante refulsit olivo, Obtinuitque suum lux peregrina locum. |
| 78 | Quid referam, mutis qui verbo, verba dedisti? |
| 79 | Quod gravat, eiiciens, quod iuvat, omne locans. |
| 80 | Cuncta nec enumero, tua me praeconia vincunt, Et si non potui, velle fuisse vide. |
| 81 | En tua templa colit nimio Sigebertus, amore, Insistens operi, promptus amore tui, Culmina custodi, qui templum in culmine duxit, Protege pro meritis, qui tibi tecta dedit, Haec, pie, pauca ferens ego Fortunatus amore, Auxilium posco, da mihi vota, precor. |