| 1 | Si Hilarium quaeris quis sit, cognoscere, lector, Allobroges referunt Pictaviis genitum. |
| 2 | Cum populum regeret divina mente sacerdos, Servabat legis foedera, sollicitus. |
| 3 | Improbus ut vidit plebes quod scinderet error, Graecorum virus protulit in medium. |
| 4 | Vipereo promunt semper qui ex corde venena, Filius ut dicant quia est creatura Dei. |
| 5 | Queis magis auxilium praestat sapientia mundi, De ingenito genitum quae negat esse Deum. |
| 6 | Quam male complexus, cupiens calcare prophetas, Arius infelix, cum retinet, crepuit. |
| 7 | Egregius doctor, veterum monimenta secutus, Quem Stephanus vidit, comprobat esse Deum. |
| 8 | Vinctus amore Dei, contempto principe mundi, Intemerata fides pertulit exsilium. |
| 9 | In Patre, qui omnipotens Deus est, cognoscere Natum, Divinis tantum vocibus insinuat. |
| 10 | Perpetuum lumen Christum, Dominumque Deumque, Bissenis populos edocet esse libris. |