| 1 | Martyris egregii pollens micat aula Georgi, Cuius in hunc mundum spargitur altus honor. |
| 2 | Carcere, caede, fame, vinclis, site, frigore, flammis Confessus Christum, duxit ad astra caput. |
| 3 | Qui virtute potens Orientis in axe sepultus, Ecce sub occiduo cardine praebet opem Ergo memento preces et reddere dona, viator, Obtinet hic meritis quod petit alma fides. |
| 4 | Condidit antistes Sidonius ista decenter, Proficiant animae quae nova templa suae. |