| 1 | Si Salomoniaci memoretur machina templi. |
| 2 | Arte licet par sit, pulchrior ista fide. |
| 3 | Nam quaecunque illic veteris velamine legis, Clausa fuere prius, hic reserata patent. |
| 4 | Floruit illa quidem vario intertexta metallo, Clarius hic Christi sanguine tincta nitet, Illam aurum, lapides ornarunt, cedrina ligna, Huic venerabilior de cruce fulget honor. |
| 5 | Constitit illa vetus, ruituro structa talento, Haec pretio mundi stat solidata domus. |
| 6 | Splendida marmoreis attollitur aula columnis, Et quia pura manet, gratia maior inest. |
| 7 | Prima capit radios vitreis oculata fenestris, Artificisque manu [manus] clausit in arce diem. |
| 8 | Cursibus aurorae vaga lux laquearia complet, Atque suis radiis et sine sole micat. |
| 9 | Haec prius egregio rex Childebertus amore, Dona suo populo non moritura dedit. |
| 10 | Totus in affectu divini cultus adhaerens, Ecclesiae iuges amplificavit opes. |
| 11 | Melchisedech noster merito rex atque sacerdos Complevit laicus religionis opus. |
| 12 | Publica iura regens et celsa palatia servans, Unica pontificum gloria, norma fuit. |
| 13 | Hinc abiens, illic meritorum vivit honore, Hic quoque gestorum laude perennis erit. |