monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, X. Hymnus in sanctum Dionysium. <<<     >>> XII De Launebode qui aedificavit templum sancti Saturnini.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, CAPUT XI. De domno Saturnino .

1 Ianua celsa poli, terra pulsante, patescit,
Et recipit natos, quos generavit humus.
2 Admiranda haec est occasio facta salutis,
Ut de morte sua praemia lucis emant.
3 Saturninus enim cupiens se nectere Christo,
Carnali in habitu noluit esse diu.
4 Vincula corporei dissolvere [dissolvi] carceris optans,
Plenius ut Domino se sociaret homo.
5 Tempore maturo cum iam spes esset adulta,
Sumpserunt pretium vota beata suum.
6 Dumque sacerdotio frueretur in urbe Tolosa,
Et populis Christum panderet esse Deum,
Ostendens verbis, addens miracula factis,
Ut quod sermo daret, consequeretur opus.
7 Gentiles animas rapiens de fauce tyranni,
Subdebat regi, qui dedit arma sibi.
8 Sed vitiata malis, et plebs infecta venenis,
Curari effugiens, aegra iacere volens.
9 Comprendit male sana virum; ad capitolia duxit,
Atque suo medico vulnera plura dedit.
10 Pro pietate dolum, pro melle venena rependens,
Contra tutorem noxia bella movet.
11 Subligat indomiti sanctum et vestigia tauri,
Et stimulat, fieret ne fuga tarda feri
Pessima mens hominum, diri nova bestia monstri,
Nec tauri indomiti sufficit ira tibi.
12 Naturae rabidae feritatem adiungere nosti;
Quod per se nescit, te stimulante, furit
Turba cruenta, nocens, huius te vulnere perdis,
Et si non illi, parcere disce tibi.
13 Hic ferus, impatiens, mox curva per avia raptus
Passim membra pii fundit in urbe viri.
14 Tum mulier collegit ovans, et condidit artus,
Sola una famula [miracula] participante sibi.
15 Haec fuit insigni rapiendae causa coronae,
Gloria martyrii sic celebrata nitet.
16 Ante sepulcra pii dantur modo dona salutis,
Et corpus lacerum corpora multa fovet.
17 Dic, ubi, mors inimica, iaces?
18 ubi victa recumbis,
Quando vides sancti funere vota dari?
19 Quem male credebas obitu finire salutem,
Dat vitam multis, et tenet ipse suam.
20 Huc captiva cubas, quae te regnare putabas,
Invadendo peris, teque furendo necas.
21 Te tua poena premit, tua te fera vincula torquent,
Quos dare vis gemitus, ipsa ferendo gemis.
22 Martyr ovans coelos retinet, tu livida, tristis,
Mors, inimica tibi Tartara nigra colis.
23 Florigera nunc sede manet sine fine beatus,
Inter odoratos thure calente [thura adoletque] choros.
24 Non aliquas metuit placato iudice causas,
Praemia sed miles victor habenda petit.
25 Digna triumphantem, quae restat palma, sequetur,
Pro te, Christe, mori est gloria, vita, quies.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.16 bnf8090.141 bnf9347.78 bnf10847.21 bnf13048.98 bnf14144.11 vat552.130

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, X. Hymnus in sanctum Dionysium. <<<     >>> XII De Launebode qui aedificavit templum sancti Saturnini.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24 > 117 > 28 > > 24 > 115 > 37 > 30 > 116 > 104 > 15 > 106 > 36 > 12 > 109 > 33 > 12 > 108 > 32 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik