monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 7 > 7 > 3
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, II. In honorem sanctae crucis, hymnus. <<<     >>> IV. Item de signaculo sanctae crucis.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, CAPUT III. In honorem sanctae crucis et oratorii domus ecclesiae apud Turonos.

1 Virtus celsa crucis totum recte occupat orbem,
Haec quoniam mundi perdita cuncta refert.
2 Quodque ferus serpens infecit felle veneni,
Christi sanguis in hac dulce liquore lavat.
3 Quaeque lupi fuerant raptoris praeda ferocis,
In cruce restituit Virginis agnus oves.
4 Tensus in his ramis, cum plantis brachia pendens [pandens],
Ecclesiam stabilit, pendulus ipse cruce.
5 Hoc pius in ligno reparans deperdita pridem,
Quod vetiti ligni poma tulere boni.
6 Addita quin etiam virtutum flamma coruscat,
Dona quod obsequiis crux parat ipsa suis.
7 Denique sancta cruci haec templa Gregorius offert,
Dum pallas coperit, signa gerendo crucis.
8 Dona repente dedit divina potentia Christus,
Mox fuit et voti causa secuta pii.
9 Pallia nam meruit, sunt quae cruce texile pulchra,
Obsequiisque suis crux habet alma cruces.
10 Serica quae niveis sunt agnava [agnina], blattea, telis,
Et textis crucibus magnificatur opus.
11 Sic cito Pontifici dedit haec devota voluntas,
Atque dicata cruci condita vela placent.
12 Unde salutifero signo tibi clare sacerdos,
Hoc cui complacuit, reddere magna valet.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.16 bnf8090.141 bnf9347.76 bnf13048.98 bnf14144.10 vat552.130

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik