monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, PRIMUM. De cruce Domini. <<<     >>> III. In honorem sanctae crucis et oratorii domus ecclesiae apud Turonos.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, CAPUT II. In honorem sanctae crucis, hymnus.

1 Pange, lingua, gloriosi praelium certaminis,
Et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem,
Qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit.
2 De parentis protoplasti fraude facta condolens,
Quando pomi noxialis morsu in mortem corruit,
Ipse lignum tum notavit, damna ligni ut solveret.
3 Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat,
Multiformis proditoris arte ut artem falleret,
Et medellam ferret inde, hostis unde laeserat.
4 Quando venit ergo sacri plenitudo temporis,
Missus est ab arce Patris natus orbis conditor,
Atque ventre virginali carne factus prodiit.
5 Vagit infans, inter arcta conditus praesepia,
Membra pannis involuta virgo mater alligat,
Et pedes, manusque, crura stricta cingit fascia.
6 Lustra sex qui iam peracta, tempus implens corporis,
Se volente, natus ad hoc, passioni deditus,
Agnus, in crucis levatur immolandus stipite.
7 Hic acetum, fel, arundo, sputa, clavi, lancea,
Mite corpus perforatur, sanguis, unda, profluit.
8 Terra, pontus, astra, mundus quo lavantur flumine
Crux fidelis, inter omnes arbor una nobilis,
Nulla talem silva profert, flore, fronde, germine.
9 Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustinens.
10 Flecte ramos arbor alta, tensa laxa viscera,
Et rigor lentescat ille, quem dedit nativitas,
Ut superni membra regis miti tendas stipite.
11 Sola digna tu fuisti ferre pretium saeculi [Ms., saecli pretium]
Atque portum praeparare nauta mundo naufrago,
Quem sacer cruor perunxit, fusus agni corpore.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.15 bnf8090.141 bnf9347.76 bnf13048.98 bnf14144.10 vat552.130

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik