monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5 > 7 > 6 > 3 > 5 > 4 > 9 > 7 > 8 > 30 > 7 > 5 > 4 > 3 > 9 > 8 > 7 > 3 > 5 > 3 > 4 > 7 > 5 > 3 > 30 > 7 > 3 > 2 > 30 > 3 > 30 > 12 > 1
>>> Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, II. In honorem sanctae crucis, hymnus.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 2, CAPUT PRIMUM. De cruce Domini.

1 Crux benedicta nitet, Dominus qua carne pependit,
Atque cruore suo vulnera nostra lavat.
2 Mitis amore pio, pro nobis victima factus,
Traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves.
3 Transfixis palmis ubi mundum a clade redemit,
Atque suo clausit funere mortis iter.
4 Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis,
Quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.
5 Fertilitate potens, o dulce, et nobile lignum,
Quando tuis ramis tam nova poma geris!
6 Cuius odore novo, defuncta cadavera surgunt,
Et redeunt vitae, qui caruere die.
7 Nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,
Luna nec in noctem, sol neque meridie.
8 Tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum,
Spargis et ornatas, flore recente, comas.
9 Appensa est vitis inter tua brachia, de qua
Dulcia sanguineo vina rubore fluunt.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.15 bnf8090.141 bnf9347.76 bnf13048.98 bnf14144.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik