| 1 | Inter quos genuit radians Aquitanicus axis, Egregiis meritis culmina prima tenes, Civibus ex [et] Gallis supereminet alta potestas, Tu potior reliquis, et tibi nemo prior. |
| 2 | Praecedis multos, nulli minor, atque secundus, Nec superest aliquid, quod dare possit honor. |
| 3 | Qui cum se primum vestivit flore iuventus, Parvus eras annis, et gravitate senex. |
| 4 | Versus ad Hispanas acies cum rege sereno, Militiae crevit palma secunda tuae. |
| 5 | Cuius primitiae tanto placuere relatu, Ut meritis esset debitus iste gradus. |
| 6 | Nec poterant subito tibi culmina celsa parari, Haec nisi digna tuum promeruisset opus Nobilitate potens praecellis, papa Leonti, Clarus ab antiquis, si numerentur avi. |
| 7 | Nam genus, et proavi, vel quidquid in ordine dicam, Per proceres celsos currit origo vetus. |
| 8 | Tempora diffugiunt, et stat tamen aula parentum; Nec patitur lapsum, te reparante, domus. |
| 9 | Nobilitas longos non inclinavit in annos; Cui magis ascensum proles opima dedit. |
| 10 | Inclyta progenies ornavit luce priores, Haeredis radio splendet origo patrum. |
| 11 | De radice sua vestita est flore vetustas; Quam merito vestrae laudis obumbrat honor. |
| 12 | Quamvis non aliquis potior modo possit haberi, Tu tibi praecedis, amplificando patres Emicat altus apex, generosa stemmata pandens, Cuius apud reges unica palma patet. |
| 13 | Ecclesiae nunc iura regis, venerande sacerdos, Altera nobilitas additur inde tibi. |
| 14 | Pontificalis apex quamvis sit celsus in urbe [orbe], Postquam te meruit, crevit adeptus honor. |
| 15 | Aula Dei, et pastor, vicibus sibi praemia reddunt, Illi tu ornatum, spem dedit illa tibi. |
| 16 | Munere divino pariter floretis utrique, Tu mercede places, illa decore nitet. |
| 17 | Tertius a decimo huic urbi antistes haberis, Sed primus meritis enumerandus eris. |
| 18 | Templa vetusta Dei revocasti in culmine prisco, Postque suum lapsum nunc meliora placent. |
| 19 | Flore iuventutis, senio fugiente, coruscant, Et tibi laeta favent, quo renovante virent. |
| 20 | Ut tu plus ageres, incendia tecta cremarunt, Et nunc laude tua pulchrius illa micant. |
| 21 | Nullaque flammicremae senserunt damna ruinae, Quae modo post ignes lumine plena nitent. |
| 22 | Credo quod ex sese voluissent ipsa cremari, Ut labor ille tuus haec meliora daret Post cineres consumpta suos, tenuesque favillas, Sic solet et Phoenix se renovare senex. |
| 23 | Instaurata etiam sacri est baptismatis aula, Quo maculas veteres fons lavat unus aquis. |
| 24 | Ecce beata sacrae fundasti templa Mariae, Nox ubi victa fugit, semper habendo diem. |
| 25 | Lumine plena micans, imitata est aula Mariam, Illa utero lucem clausit, et ista diem. |
| 26 | Nec solum hic, sed ubique micant tua templa, sacerdos. |
| 27 | Inter quae plaudens Sanctonus illa docet. |
| 28 | Qui loca das populis, ubi Christum iugiter orent, Unde salus veniat, te facis esse viam. |
| 29 | Ecclesiaeque domus crescente cacumine pollet, Et probat esse tuum, quod modo culta placet. |
| 30 | Fecisti ut libeat cunctos huc currere cives, Et domus una vocet, quidquid in urbe manet. |
| 31 | Ornasti patriam, cui dona perennia praestas, Tu quoque dicendus, Burdegalense decus. |
| 32 | Quantum inter reliquas caput haec super extulit urbes, Tantum Pontifices vincis honore gradus. |
| 33 | Inferiora velut sunt flumina cuncta Garumnae, Non aliter vobis subiacet omnis apex. |
| 34 | Rhenus ab Alpe means neque tantis spumat habenis arenis, Fortior Adriacas nec Padus intrat aquas; Danubius par est, qui longius egerat undas. |
| 35 | Haec ego transcendi; iudico nota mihi. |
| 36 | Muneribusque piis dotasti altaria Christi, Cum tua vasa ferunt viscera sancta Dei. |
| 37 | Nam cruor, et corpus Domini libamina summi, Rite ministerio [ministerium], te tribuente, venit. |
| 38 | O felix, cuius ditat pia templa facultas, Cui res ista magis non peritura manet. |
| 39 | Non aerugo teret mordaci dente talentum, Nec contra haec fures arma dolosa movent. |
| 40 | Et data res vivit, facit et bene vivere dantem Cum moritur terris, ducitur inde polis. |
| 41 | Haec possessor habet, quidquid transmiserit ante, Sola tenet secum, quae prius ire facit. |
| 42 | Haec tibi templa dabunt, et vasa sacrata, sacerdos, Et quidquid reliquum, nec numerare queo Ecclesiae columen [culmen] per tempora longa gubernes, Et mercede pia fructus ubique mices. |
| 43 | Cogor amore etiam Placidinae pauca referre, Quae tibi tunc coniux, est modo chara soror. |
| 44 | Lumen ab Arcadio veniens genitore refulget, Quo manet augustum germen, Avite, tuum: Imperii fastus [fasces] toto qui rexit in orbe; Cuius adhuc pollens iura senatus habet. |
| 45 | Humani generis si culmina prima requiras, Semine Caesareo nil superesse potest. |
| 46 | Sed genus ipsa suum sensus moderamine vicit; Cuius ab eloquio dulcia mella fluunt. |
| 47 | Chara, serena, decens, solers, pia, mitis, opima, Quae bona cuncta gerit, quidquid honore placet. |
| 48 | Moribus, ingenio, meritorum luce coruscans, Ornavit sexum mens pretiosa suum. |
| 49 | Plurima cur referam, quantis sit praedita rebus, Quae potuit votis nupta placere tuis. |
| 50 | Augeat haec vobis vitam, cui templa dedistis, Culminibusque suis culmina vestra tegat. |