| 1 | Quantus amor Domini maneat tibi, papa Leonti, Quem sibi iam sancti templa novare movent! |
| 2 | Eutropii [Eutropis] illa etenim venerandi antistitis aula, Corruat et senio dilacerata suo. |
| 3 | Nudatasque trabes paries vacuatus habebat, Pondere non tecti, sed male pressus aquis. |
| 4 | Nocte sopore levi cuidam veniente ministro, Instauratorem te docet esse suum. |
| 5 | Pro mercede tui meruit magis ille moneri; O Felix, de quo fit pia cura Deo. |
| 6 | Nunc meliore via viruit renovata vetustas, Et lassae fabricae flos redivivus adit. |
| 7 | Aetas accessit, tamen haec iuvenescit honore, Unde senex fieret, iunior inde redit. |
| 8 | Hic scalptae [Ms., sculptae] camerae decus interrasile pendet, Quos pictura solet, ligna dedere iocos. |
| 9 | Sumpsit imagineas parles simulando figuras, Quae neque tecta prius, haec modo picta nitent. |
| 10 | Urbis Sanctonicae primus fuit iste sacerdos, Et tibi qui reparas, iure priora dedit. |
| 11 | Cum sua templa tenet sanctus, habitando quiete, Instauratori reddit honore vicem. |