monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 30 > 5 > 12 > 2 > 12 > 7 > 12
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, XI. De basilica domni Dionysii . <<<     >>> XIII. De basilica sancti Eutropii .

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, CAPUT XII. De basilica sancti Bibiani.

1 Digna sacerdotis Bibiani templa coruscant,
Quo, si iusta petis, dat pia vota fides.
2 Quae praesul fundavit ovans Eusebius olim;
Ne tamen expleret, raptus ab orbe fuit.
3 Cui mox Emerius successit in arce sacerdos,
Sed coeptum ut strueret, ferre recusat onus.
4 Qui precibus commisit opus tibi, papa Leonti,
Cuius ad hoc votum iugiter instat amor.
5 Ultro tale decus tibi se servavit agendum,
Nec nisi tu fueras, qui loca sacra dares.
6 O meritum iusti, mansurum in luce perenni,
Per quem se cupiunt templa verenda coli.
7 Sacra sepulcra tegunt Bibiani argentea tecta,
Unanimis tecum quae Placidina dedit.
8 Quo super effusum rutilans intermicat aurum,
Et spargunt radios pura metalla suos.
9 Ingenio perfecta novo, tabulata coruscant,
Artificemque putes hic animasse feras.
10 Sed cui vos animo donaria tanta dedistis,
Hic agat, ut vobis stet diuturna salus.
11 Nec dubitent, qui digna ferunt, sibi magna rependi.
12 Praemia dum propriis reddat opima Deus.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.11 bnf9347.74 bnf14144.7 tbl24193.3v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik