monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, VIII. De basilica sancti Vincentii apud Garumnam. <<<     >>> X. De domno Nazario martyre Christi.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, CAPUT IX. De basilica sancti Vincentii Vernemetis [Virnimetis].

1 Cultoris Domini toto sonus exiit orbe,
Nec locus est ubi se gloria celsa neget.
2 Sed cuius meritum scimus percurrere mundum,
Huius ubique viri surgere templa decet.
3 Ecce beata nitent Vincenti culmina summi,
Munere martyrii qui colit astra poli.
4 Promptus amore pio, quae papa Leontius olim
Condidit, eximio consolidata loco.
5 Nomine Vernemetis voluit vocitare vetustas,
Quod quasi fanum ingens Gallica lingua refert.
6 Auspicii praemissa fides erat ante futura,
Ut modo celsa domus staret honore Dei.
7 Hic etiam sanctus, Domini suffultus amore,
Virtutis summae signa tremenda dedit.
8 Nam cum templa Dei praesul de more dicavit,
Martyris adventu daemonis ira fugit.
9 Redditur incolumis quidam de parte maligna,
Cui vidisse pii templa, medella fuit.
10 Emicat aula potens, divino plena sereno,
Ut merito placeat hic habitare Deo.
11 Nunc specie suadente loci, ac virtutis honore,
Evocat hic populos, hinc decus, inde salus.
12 Qui plebem accendit venerandae conditor arcis.
13 Talibus officiis praemia iusta metit.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.10 bnf9347.74 bnf14144.7 tbl24193.3v