| 1 | Discite, mortales, terris nihil esse quod obstet Cum sacra templa Dei, flumine fixa manent. |
| 2 | Pulchra per angustos ut surgeret aula meatus, Et si mons vetuit, praebuit unda locum. |
| 3 | Ut famularetur Domui vaga limpha supernae, Cursibus antiquas ars nova subdit aquas; Cum Baudegunde quo mente Basilius una Hoc renovans, priscum reddit, et auget opus. |
| 4 | Sic, Martine, tuus honor amplus ubique meretur, Ut loca nulla negent, quo tibi festa sonant. |
| 5 | Talibus officiis pacatus, opime sacerdos, Quorum vota vides, redde benigne vicem. |