monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, V. In cellulam sancti Martini, ubi pauperem vestivit, rogante Gregorio episcopo. <<<     >>> VII. In honorem basilicae sancti Martini, quam aedificaverunt Basilius et Baudegundes [Baudegundis].

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, CAPUT VI. De basilica sancti Martini.

1 Qui cupit aeterna sociari in sede beatis,
Hos sibi participes per pia vota facit.
2 Nec patitur differre diu, quod oportet agendo,
Cum bona quae dederit haec sua lucra putet.
3 Condidit ergo arvis delubra Leontius alma,
Talibus officiis, intret ut ipse polos.
4 Martini meritis et nomine fulta coruscant;
Quem certum est terris signa dedisse poli.
5 Qui leprae maculas medicata per oscula purgans,
Pacis ab amplexu morbida bella tulit.
6 Haec tamen ingenio sunt aedificata perito,
Quo nihil egregius gloria laudis eget.
7 Additur ad specimen locus ipse, quod eminet arvis,
Elatoque iugo, colle tumente, patet:
Altius educto sub se tenet omnia dorso,
Et quacunque petit, deliciosa videt:
A longe veniens, oculo vicinus habetur,
Iungitur aspectu, dissociante loco.
8 Quo fessus rapitur, visu invitante, viator,
Si pede defecerit, lumine tractus adit.
9 Quae Placidina sacris ornavit culmina velis,
Atque simul certant, hic facit, illa colit.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.9 bnf9347.73 bnf14144.6 tbl24193.3v