monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5 > 7 > 6 > 3 > 5
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, IV. De basilica sancti Martini. <<<     >>> VI. De basilica sancti Martini.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 1, CAPUT V. In cellulam sancti Martini, ubi pauperem vestivit, rogante Gregorio episcopo.

1 Qui celerare paras, iter huc deflecte viator,
Hic locus orantem cautius ire docet.
2 Exsul enim terris, coeli incola saepe solebat
Clausus Martinus hinc aperire polos.
3 Aede sub hac habitans, eremi secreta tenebat,
Per medios populos anachoreta potens.
4 Hic, se nudato, tunica vestivit egenum,
Dum tegit algentem, plus calet ipse fide.
5 Tum vili tunica vestitur et ipse sacerdos;
Processitque inopi tegmine summus honor.
6 Qui tamen altaris sacra dum mysteria tractat,
Signando calicem, signa beata dedit.
7 Namque viri sacro de vertice flamma refulsit;
Ignis et innocui surgit ad astra globus.
8 Ac brevibus manicis, fieret ne iniuria dextrae,
Texerunt gemmae, qua caro nuda fuit.
9 Brachia nobilium lapidum fulgore coruscant,
Inque loco tunicae pulchra smaragdus erat.
10 Quam bene mercatur, qui, dum vestivit egenum,
Tegmine pro tunicae brachia gemma tegit.
11 Tu quoque, qui coelis habitas, Martine precator,
Pro Fortunato fer pia verba Deo.
12 Imperiis parere tuis, pie, chare sacerdos,
Quantum posse valet, plus mihi velle placet.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.8 bnf9347.73 bnf14144.6 tbl24193.3v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik