| 1 | Quisquis ad haec sancti concurris limina templi, Si venias supplex, hic prece sumis opem. |
| 2 | Quam sacer antistes Vitalis condidit arcem, Culmine quae coelo est tempore ducta brevi. |
| 3 | Fundavit, struxit, dotavit; deinde dicavit, Et meruit templi solvere vota sui. |
| 4 | Quo veneranda pii requiescunt viscera Petri, Qui meruit solus clave ligare polos. |
| 5 | Paulus apostolica simul hac retinetur in aula, Seductor quondam, qui modo doctor ovat. |
| 6 | Hanc sacer Andreas propriam sibi vindicat arcem, Et cum fratre pio participata regit. |
| 7 | Haec sua tecta replet Laurentius igne sereno, Cui pia flamma dedit luce perenne diem. |
| 8 | Vitali domus ista placet, qui vivus arenis Defossus meruit perdere mortis iter. |
| 9 | Sunt loca Martini, qui texit veste tonantem, Ne magis algeret, se spoliare dedit. |
| 10 | Ecce Vigili arx est, quem rustica turba peremit: Unde mori voluit, mors magis ipsa fugit. |
| 11 | Incolit haec pariter Maturius atque Sisennus: Quos genus atque fides, et tenet una salus. |
| 12 | Sanctus Alexander felixque Cecilia pollent: Quos meritis omnes una corona manet. |
| 13 | Haec bonus antistes, Vitali urgente, Ioannes, Condidit egregio viscera sancta loco. |
| 14 | O nimium felix, aeternum in lumen iture, Cuius vita suo proficit ista Deo [in studio]. |