Venantius Fortunatus, Miscellanea, Prologus.
| 1 | DOMNO SANCTO ET DOTE MERITORUM SACRIS ALTARIBUS ASCITO PARITER, ET EDUCTO, GREGORIO PAPAE FORTUNATUS. Acuminum suorum luculenta veteris aetatis ingenia eorum qui, natura fervidi, curatura fulgidi, usu attriti, ausu securi, ore facundi, more festivi, praeclaris operibus celebratura, ac posteris stupore laudanda, reliquere vestigia: certe illi inventione providi, partitione serii, distributione librati, epilogorum calce iucundi, colae fonte proflui, commate succiso venusti, tropis, paradigmis, periodis, epicherematibus coronati pariter et cothurnati, tale sui canentes dederunt specimen, ut adhuc nostro tempore quasi sibi posthumi vivere credantur, et si non carne, vel carmine. Quibus licet sors [mors] finem tulerit, tamen cum dicta permanent, vivacis memoriae de mortuis aliquid mors reliquit, nec totum usquequaque sepelivit in tumulo, cui restat liberum ut vel lingua vivat in mundo, hoc nesciens avara mors auferre cum funere, quod per ora viventium defunctum videt currere si non pede, poemate. |
| 2 | In hoc tamen melius superata mors invida, si sermone senserit, et mercede se bis victam. |
| 3 | Sed sicut hi quos clara linguae iactitat lux illustres, quorum dicta celari fuerat aperte damnum pati, et qui pomposae facundiae florulenta germina nisi misissent in publicum, fecerant peculatum, merito famae radios per quaeque traxerunt, ut peragrantes omnia, quaecunque magis carmine loca innotescerent, laus augeretur, ita fit eis consultius, si occulantur taciti, qui fastidiri poterunt revelati. Nec tantum [tam] exprobrabile est nesciri, quod horreat, quam patere quod urat; minorisque dispendii celata videatur inscitia quam prolata, quia illic obstat pudor, ne prodatur notitia, hic audacia proditur, ut ingerat notam. |
| 4 | Unde, vir apostolice praedicande papa Gregori, quia viriliter flagitas, ut quaedam ex opusculis imperitiae meae tibi transferenda proferrem, nugarum mearum admiror te amore seduci. |
| 5 | Quae cum prolatae fuerint, nec mirari poterunt, nec amari. |
| 6 | Praesertim quod ego imperitus de Ravenna progrediens Padum, Athesim, Brintam, Plavem, Liquentiam, Tiliamentumque tranans per Alpem Iuliam pendulus, montanis anfractibus, Drauum, Norico; Oenum Breonis, Liccam Boioaria, Danubium, Alemania, Rhenum, Germania transiens, ac post Musellam, Mosam, Axonam, et Sequanam, Ligerim, et Garomnam, Aquitaniae maxima fluenta, transmittens, Pyrenaeis occurrens, Iulio mense nivosis, pene aut equitando, aut dormitando conscripserim. |
| 7 | Ubi, inter Barbaros longo tractu gradiens, aut via fessus, aut crapula brumali sub frigore, Musa hortante, nescio gelida magis, an ebria, novus Orpheus lyricus silvae voces dabam, silva reddebat. |
| 8 | Quid inter haec extensa viatica consulte dici potuerit, censor ipse mensura, ubi non urgebat vel metus ex iudice, vel probabat usus ex lege, nec invitabat favor ex comite, nec emendabat lector ex arte? |
| 9 | ubi mihi tantumdem valebat raucum gemere, quod cantare, apud quos nihil dispar erat aut stridor anseris, aut canor oloris; sola saepe bombicans, barbaros leudos harpa relidebat ut inter illos egomet non musicus poeta, sed muricus, deroso flore carminis, poema non canerem, sed garrirem, quo residentes auditores, inter acernea pocula salute bibentes insana, Baccho iudice, debaccharent. |
| 10 | Quid ibi affabre dictum sit, ubi quis sanus vix creditur, nisi secum pariter insanitur? |
| 11 | quo gratulari magis est, si vivere licet, post bibere; de quo convivam thyrsicum, non fatidicum licet exire, sed fatuum, cum quantum ad mei sensus intelligentiam pertinet, quia se pigram non explicat brutae animae, ipsa ieiunia sunt ebria. |
| 12 | Hinc est quod latens opusculum, et si minus videtur famosum, plus est liberum, quia de examinatione non habet quod tam trepidet privatum quam publicum; unde necessarie angusti sensus ingenium se mensuret censore, quod est mittendum sub iudice. |
| 13 | Sed quoniam humilem impulsum alacriter acrius retinentem sub testificatione divini mysterii, et splendore virtutum beatissimi Martini coniurans hortaris sedulo ut contra pudorem meum deducar in publicum, me in meis frivolis arbitro, scabrosi operis ignorantiam confitente, quod aliis poscentibus patefacere distuli, obediendo cedo virtuti, hanc saltem obtemperandi vicissitudinem repensurus, ut quia haec favore magis delegantur, quam iudice, aut tibi tantum innotescentia relegas, aut intimorum auribus amicaliter, quaeso, collatura committas. |