monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 2
Venantius Fortunatus, De excidio Thuringiae, LIBER PRIMUS. <<<     >>> LIBER TERTIUS. AD ARTACHIN.

Venantius Fortunatus, De excidio Thuringiae, LIBER SECUNDUS. AD IUSTINUM IUNIOREM IMPERATOREM ET SOPHIAM, AUGG.

1 Gloria summa Patris, Natique, ac Spiritus almi,
Unus adorandus hac Trinitate Deus.
2 Maiestas, persona triplex, substantia simplex,
Aequalis, consors atque coaeva sibi.
3 Virtus una manens eadem, tribus una potestas,
Quae Pater, haec Genitus, Spiritus ipsa potest;
Personis distincta quidem, coniuncta vigore,
Naturae unius, par ope, luce, throno.
4 Secum semper erat Trinitas, sine tempore regnans,
Nullius usus egens, nec capiendo capax.
5 Gloria summa tibi, rerum sator, atque redemptor,
Qui das Iustinum, iustus, in orbe caput.
6 Rite super reges dominantem vindicat arcem,
Coelesti regi qui famulando placet.
7 Quam merito Romae Romanoque imperat orbi,
Qui sequitur, quod ait dogma cathedra Petri?
Quod cecinit Paulus passim, tuba millibus una.
8 Gentibus et stupidis fudit ab ore salem.
9 Cuius quadratum linguae rota circuit axem,
Eloquiique fide frigida corda calent.
10 Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,
Qui das Iustinum, iustus in orbe caput.
11 Ecclesiae turbata fides, solidata refulget,
Et redit ad priscum lex veneranda locum.
12 Reddite vota Deo, quoniam nova purpura, quidquid
Concilium statuit Chalcedonense, tenet.
13 Hoc meritis, Auguste, tuis et Gallia cantat,
Hoc Rhodanus, Rhenus, Ister et Albis agit.
14 Axe sub occiduo audivit Gallicia factum,
Vascone vicino Cantaberista refert.
15 Currit ad extremas fidei pia fabula gentes,
Et trans Oceanum terra Britanna favet.
16 Quam bene cum Domino curam partiris amator?
Ille tuas causas, tu facis ecce suas.
17 Dat tibi Christus opem, tu Christo solvis honorem:
Ille dedit culmen, reddis et ipse fidem.
18 Nil fuit in terris, quod plus daret ille regendi;
Nec quod plus reddas, quam valet alma fides.
19 Exsilio positi Patres pro nomine Christi
Tunc rediere sibi, cum diadema tibi.
20 Carcere laxati, residentes sede priori,
Esse ferunt unum te generale bonum.
21 Tot confessorum sanans, Auguste, dolores,
Innumeris populis una medela venis.
22 Thrax, Italus, Scytha, Phryx, Daga, Dalmata, Thessalus, Afer,
Quod patriam meruit, nunc tibi vota facit.
23 Haec tua laus, princeps, cum sole cucurrit in orbem,
Quo genus est hominum, huc tuus intrat honor.
24 Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,
Qui das Iustinum, iustus, in orbe caput.
25 Cui meritis compar nubens felicibus annis
Obtinet augustum celsa Sophia gradum.
26 Quae loca sancta pio, fixo colit, ornat amore,
Et facit hoc voto se propiare polo.
27 Cuius prima fides orientis ab axe coruscans,
Misit ad occasum fulgida dona Deo.
28 Regina poscente sibi Radegunde Toringa,
Praebuit optatae munera sacra crucis.
29 Qua Christus dignans assumpta in carne pependit,
Atque cruore suo vulnera nostra lavit.
30 Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,
Quod tenet augustum celsa Sophia gradum.
31 O pietas, huc usque rigans de fonte benigno
Cuius amor Christi fundit ubique fidem!
Ecce pari voto, Augusti certatis utrinque,
Ipsa tuum sexum subrigis, ille suum.
32 Vir Constantinum, Helenam pia femina reddis.
33 Sicut honor similis, sic amor ipse crucis.
34 Illa invenit opem, tu spargis ubique salutem;
Implet et occasum, quod prior ortus erat.
35 Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,
Quod tenet augustum celsa Sophia gradum.
36 Per te crux Domini totum sibi vindicat orbem;
Quo nescita fuit, hoc modo visa teget.
37 Accessit genti maior fiducia Christi,
Quando salutis opem spes oculata videt.
38 Sensibus o duplicata fides, cum munere vestrum
Plus animae credant, quod, cruce teste, probant.
39 Hoc, Augusta, colens, quod Apostolus instat arare
In ligno, hic verbo laetificatis agrum.
40 Haec iam fama favet, qua se septentrio tendit,
Ortus et Occasus militat ore tibi.
41 Illinc Romanus, hinc laudes Barbarus ipse,
Germanus, Batavus, Vasco, Britannus agit.
42 Pars tua cum cruce sit florens Augusta per aevum,
Cui facis extremis crescere vota locis.
43 Hanc prostrata loco, supplex Radegundis adorat,
Et vestro imperio tempora longa rogat.
44 Atque rigans lacrymis, coniuncta sororibus optat,
Ut hinc vestra fides gaudia larga metat.
45 Felix Iustino maneas cum principe coniux,
Ordine patricio cincta, Sophia, sacro.
46 Romula regna regens, tribuit sua iura senatus,
Teque sibi dominam plebs trabeata colat.
47 Vota superna Deus votis felicibus addat,
Nec vobis pereat quod Radegundis amat.
48 Assiduo cantu quae pulvere fusa precatur,
Temporibus largis ut tibi constet apex.
49 Voto, animo, sensu, studio bona semper agendo:
Sit tibi cura sui, sit memor illa tui.
Venantius Fortunatus HOME

bnf13048.90

Venantius Fortunatus, De excidio Thuringiae, LIBER PRIMUS. <<<     >>> LIBER TERTIUS. AD ARTACHIN.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik