| 1 | Item aliud In brevibus tabulis mihi carmina magna dedisti. |
| 2 | quae vacuis ceris reddere mella potes; multiplices epulas per gaudia festa ministras. |
| 3 | sed mihi plus avido sunt tua verba cibus: versiculos mittis placido sermone refectos, in quorum dictis pectora nostra ligas. |
| 4 | omnia sufficiunt aliis quae dulcia tractas, at mihi sinceros det tua lingua favos. |
| 5 | supplico me recolas inter pia verba sororum, verius ut matrem te mea vota probent: omnibus et reliquis te commendante reformer, ut per vos merear quod mea causa rogat. |