monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > INTERPRETATIO LATINA. > 4. > XI > 1. > XVI > 5. > 20. > 6. > . . . > XIV > XXV > XIII > XIV > XVII > XVIII > XXII > XII > XIX > XXIII > XXXI > 8. > 9. > 3. > XXVI > XIV > 4. > XVI > X > 5. > XXVII > XXXIV > II > XXVIII > 51. > 7. > Item aliud > XXIX
Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, , XXVIII <<<     >>> XXX

Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, XXIX

1 Item aliud
Pergimus inclusas a gurgite cernere terras,
qua vagus Oceanus fertque refertque vices,
fluctibus assiduis cum surgit ad aethera pontus,
huc feritate sua mobilis unda latrat;
litus harenosum refugit, nunc suscipit aestus,
nunc, mare dum turget, naufraga terra latet:
quo gelidum abscessit, rediens [hoc] occupat ardor.
2 atque loco huc uno sunt tria dona dei.
3 quamvis sit sterilis, fructus fert illa beatos.
4 dum caelo dignos pascit harena viros.
5 ast ego vel si qua sine vobis urbe tenerer,
inter multa tamen milia solus eram.
6 cernere vos laetas merear, materque sororque.
7 cum venit excelsi cena beata dei.
8 si citius redeat frater Simplicius, oro,
a me mandatae ferte salutis opus:
et rogo per vestras me commendate sorores:
sic faciat cunctas Christus amore suas.
Venantius Fortunatus HOME

bnf13048.123