monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > INTERPRETATIO LATINA. > 4. > XI > 1. > XVI > 5. > 20. > 6. > . . . > XIV > XXV > XIII > XIV > XVII > XVIII > XXII > XII > XIX > XXIII > XXXI > 8. > 9. > 3. > XXVI > XIV > 4. > XVI
Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, , XV <<<     >>> XVII

Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, XVI

1 Item aliud
Quamvis quod euperem fugit me vespere facto,
te mihi non totam nox tulit ista tamen:
etsi non oculis, animo cernuntur amantes;
nam quo forma nequit, mens ibi nostra fuit.
2 quam locus ille plus qui numquam abrumpit amantes,
quo capiunt oculis quos sua vota petunt
in medio posito bonitatis principe Christo,
cuius amore sacro corda ligata manent!
hic quoque sed plures carmina iussa per annos:
hinc rapias tecum, quo tibi digna loquar.
Venantius Fortunatus HOME

bnf13048.117

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik