monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > INTERPRETATIO LATINA. > 4. > XI > 1. > XVI > 5. > 20. > 6. > . . . > XIV > XXV > XIII
Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, , XII <<<     >>> XIV$2$

Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, XIII

1 Item aliud
Sic vos Caesarii monitis honor ornet in orbe
atque ambas caro cum patre Christus amet;
sic hic Caesaria et praecelsa Casaria surgat,
ut per vos priscus hic reparetur honor;
gratia sic talis niteat, qua crescat in aevo
per vos Pictavis Arelatense decus;
sic pie caelesti mereamur vivere regi
et mea vobiscum membra sepulchra tegant:
si quod in offenso retinetur pectore murmur,
in vice laxatum sit veniale precor;
pacem Christus amans, mira dulcedine plenus,
pectora vestra sacer se mediante liget.
2 obtineat pariter veneranda Casaria mecum,
quae simul amplexu vos cupit esse pio.
Venantius Fortunatus HOME

bnf13048.116

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik