monumenta.ch > Venantius Fortunatus > IX
Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, , VIII <<<     >>> X

Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, IX

1 Versus pro pomis directis
Cardinis occidui regio quae sumpsit ab ortu,
mittit amicalis dulcia poma manus;
haec quoque, quae nostro pendentia vidimus horto,
admonet affectus munera ferre pius.
2 non animi metuant, haec sunt quod ab arbore carpta:
iam fraus nulla nocet quod paradisus habet:
namque redemptrici postquam in cruce Christus adhaesit,
per lignum rediit quod prius Eva tulit;
iam meruit mulier purgari crimine sexus:
mors fuit illa vetus, virgo novella salus.
3 et quia silvestrem tribuunt elementa paratum,
misimus exiguum, quod dedit unda, cibum.
4 deprecor ergo, pares vel poma vel ostrea fratri:
eligat alterutrum, quod sibi maius amat.
5 sed Dagaulfum haec rumpat cervesia tristis,
faece lagunari turbida, tendat hydrops:
faucibus in stupidis talem bibat ille liquorem,
tam male sinceras qui vitiavit aquas.
6 at sicuti meritis exposcit opima vpluntas,
dulcia vineti Dracco Falerna bibat.
7 hoc tamen in domino, qui te regat, oro benigne,
rite salutetur mi Papiana soror;
addo preces [pariter]: capias sic munera Christi:
ne tibi post uxor, sed sit honesta soror.
8 quid Ventura dies portat nescimus in orbe;
quis morti obsistat, si furibunda ruit?
furem animae nemo ante videt quam tollere possit.
9 nec placitum poterit dissimulare diem.
10 causa cavenda prius, subito quam mergat ad umbras.
11 est ubi nemo parens nec levat ulla manus.
12 sed bene quod placuit constanti perfice voto,
ne spatium rediens mors inimica neget:
nunc meliora tene, iam, quod fuit, inde recede
et cape caelestes huc redivivus opes.
13 per dominum votis utraeque rogamus utrumque.
14 detur ut in nostro filia vestra sinu:
officio vestro ad nos migret cura parentum,
vos generando utero, nos refovendo sinu.
Venantius Fortunatus HOME

bnf13048.110

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik