monumenta.ch > Venantius Fortunatus > VIII
Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, , VII <<<     >>> IX

Venantius Fortunatus, Carmina, APPENDIX CARMINVM, VIII

1 Epitaphium Nectarii
Triste sub hoc tumulo crudeli funere rapti
Nectarii iuvenis membra sepulta iacent.
2 ipse quater quinos valuit superesse per annos,
quem fugiente die mors inimica tulit.
3 hic Proculo genitore satus, sed sorte nefanda
ante tenet lacrimas quam sua vota parens;
gratus in aspectu, sensu moderatus opimo,
qualem non puduit spem generasse patrem.
4 sunt tamen ingenti solacia magna dolori,
quod quod in orbe venit non sine morte manet:
haec via pauperibus, haec est et regibus una,
sed vivit semper quem bene facta fovent.
Venantius Fortunatus HOME

bnf13048.105

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik