| 1 | Versus ad Sigimundum Christicolas animas haec conscia cura fatigat. |
| 2 | ut circa cunctos stet sine labe salus. |
| 3 | ast ego prae reliquis circum tua lumina pendens qui venit atque redit prompta requiro frequens; sollicitis oculis volitantia flabra recurro, quando vel unde tui nuntiet aura boni. |
| 4 | hoc [tibi] praecipue mea, dulcis, epistula signet. |
| 5 | quod dolor atque metus sit tuus ille meus: et quia nos animo cognoscis currere tecum, det de te incolumi pagina missa fidem. |