| 1 | Ad Artachin Post patriae cineres et culmina lapsa parentum, quod hostili acie terra Thoringa tulit, si loquar infausto certamine bella peracta, quas prius ad lacrimas femina rapta trahar? quid mihi flere vacet? pressam hanc funere gentem an variis vicibus dulce ruisse genus? nam pater ante cadens et avunculus inde secutus triste mihi vulnus fixit uterque parens. |
| 2 | restiterat germanus apex, sed sorte nefanda me pariter tumulo pressit harena suo. |
| 3 | omnibus extinctis (heu viscera dura dolentis!) qui super unus eras, Hamalafrede, iaces. |
| 4 | sic Radegundis enim post tempora longa requiror? pertulit haec tristi pagina vestra loqui? tale venire diu expectavi munus amantis militiaeque tuae hanc mihi mittis opem? dirigis ista meo nunc serica vellera penso, ut, dum fila traho, soler amore soror? siccine consuluit valido tua cura dolori? primus et extremus nuntius ista daret? nos aliter lacrimis per vota cucurrimus amplis? non erat optanti dulcia amara dari. |
| 5 | anxia sollicito torquebar pectora sensu: tanta animi febris his recreatur aquis? cernere non merui vivum nec adesse sepulchro, perferor exequiis altera damna tuis. |
| 6 | cur tamen haec memorem tibi, care Artachis alumne, fletibus atque meis addere flenda tuis? debueram potius solamina ferre parenti. |
| 7 | sed dolor extincti cogit amara loqui. |
| 8 | non fuit ex longa consanguinitate propinquus, sed de fratre patris proximus ille parens. |
| 9 | nam mihi Bertharius pater, illi Hermenefredus: germanis geniti nec sumus orbe pari, vel tu, care nepos, placidum mihi redde propinquum et sis amore meus quod fuit ille prius, meque monasterio missis rogo saepe requiras ac vestro auxilio stet locus iste deo, ut cum matre pia vobis haec cura perennis possit in astrigero reddere digna throno. |
| 10 | nunc dominus tribuat vobis felicibus ut sit praesens larga salus, illa futura decus. |