| 1 | Ad Iustinum et Sophiam Augustos Gloria summa patris natique ac spiritus almi, unus adorandus hac trinitate deus, maiestas. |
| 2 | persona triplex, substantia simplex. |
| 3 | aequalis consors atque coaeva sibi. |
| 4 | virtus una manens idem, tribus una potestas (quae pater haec genitus, spiritus ipsa potest), personis distincta quidem, coniuncta vigore, naturae unius, par ope luce throno, secum semper erat trinitas, sine tempore regnans, nullius usus egens nec capiendo capax. |
| 5 | gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor, qui das Iustinum iustus in orbe caput. |
| 6 | rite super reges dominantem vindicat arcem caelesti regi qui famulando placet. |
| 7 | quam merito Romae Romanoque imperat orbi qui sequitur quod ait dogma cathedra Petri. |
| 8 | quod cecinit Paulus passim, tuba milibus una, gentibus et stupidis fudit ab ore salem, cuius quadratum linguae rota circuit axem eloquiique fide frigida corda calent. |
| 9 | gloria summa tibi. |
| 10 | rerum sator atque redemptor, qui das Iustinum iustus in orbe caput. |
| 11 | ecclesiae turbata fides solidata refulget et redit ad priscum lex veneranda locum. |
| 12 | reddite vota deo, quoniam nova purpura quidquid concilium statuit Calchedonense tenet. |
| 13 | hoc meritis, Auguste, tuis et Gallia cantat, hoc Rhodanus, Rhenus, Hister et Albis agit. |
| 14 | axe sub occiduo audivit Gallicia factum, Vascone vicino Cantaber ista refert. |
| 15 | currit ad extremas fidei pia fabula gentes et trans Oceanum terra Britanna favet. |
| 16 | quam bene cum domino curam partiris amator! ille tuas causas, tu facis ecce suas. |
| 17 | dat tibi Christus opem, tu Christo solvis honorem: ille dedit culmen, reddis et ipse fidem. |
| 18 | nil fuit in terris quod plus daret ille regendum, nec quod plus reddas quam valet alma fides. |
| 19 | exilio positi patres pro nomine Christi tunc rediere sibi, cum diadema tibi. |
| 20 | carcere laxati, residentes sede priore esse ferunt unum te generale bonum. |
| 21 | tot confessorum sanans, Auguste, dolores innumeris populis una medella venis. |
| 22 | Thrax Italus Scytha Phryx Daca Dalmata Thessalus Afer quod patriam meruit nunc tibi vota facit. |
| 23 | haec tua laus, princeps, cum sole cucurrit in orbe: quo genus est hominum huc tuus intrat honor. |
| 24 | gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor, qui das Iustinum iustus in orbe caput. |
| 25 | – Cui meritis compar nubens felicibus annis obtinet augustum celsa Sophia gradum. |
| 26 | quae loca sancta pio fixo colit, ornat amore et facit hoc voto se propiare polo. |
| 27 | cuius opima fides Orientis ab axe coruscans misit ad Occasum fulgida dona deo: regina poscente sibi Radegunde Thoringa praebuit optatae munera sacra crucis, qua Christus dignans adsumpta in carne pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit. |
| 28 | gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor, quod tenet augustum celsa Sophia gradum. |
| 29 | o pietas huc usque rigans de fonte benigno, cuius amor Christi fundit ubique fidem! ecce pari voto, Augusti, certatis utrimque: ipsa tuum sexum subrigis, ille suum; vir Constantinum, Helenam pia femina reddis: sicut honor similis, sic amor ipse crucis. |
| 30 | illa invenit opem, tu spargis ubique salutem, implet et Occasum quod prius Ortus erat. |
| 31 | gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor, quod tenet augustum celsa Sophia gradum. |
| 32 | per te crux domini totum sibi vindicat orbem: quo nescita fuit, hoc modo visa tegit. |
| 33 | accessit genti maior fiducia Christi, quando salutis opem spes oculata videt, sensibus et duplicata fides, cum munere vestro plus animae credant quod cruce teste probant. |
| 34 | hoc Augusta colens, quod apostolus, instat aratro: tu ligno, hic verbo laetificatis agrum. |
| 35 | haec iam fama favet qua se septentrio tendit, Ortus et Occasus militat ore tibi. |
| 36 | illinc Romanus, hinc laudes barbarus ipse, Germanus Batavus Vasco Britannus agit. |
| 37 | pars tua cum cruce sit florens, Augusta, per aevum, cui facis extremis crescere vota locis. |
| 38 | hanc prostrata solo supplex Radegundis adorat et vestro imperio tempora longa rogat, atque rigans lacrimis coniuncta sororibus optat, ut hinc vestra fides gaudia larga metat. |
| 39 | felix Iustino maneas cum principe coniunx ordine patricio cincta, Sophia, sacro. |
| 40 | Romula regna regens tribuas sua iura senatu teque sibi dominam plebs trabeata colat. |
| 41 | vota superna deus votis felicibus addat nec vobis pereat quod Radegundis amat, assiduo cantu quae pulvere fusa precatur, temporibus largis ut tibi constet apex. |
| 42 | voto animo sensu studio bona semper agendo sit tibi cura sui, sit memor ille tui. |