monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XIV > XI > XII
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER VNDECIMVS, , XI <<<     >>> XIII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER VNDECIMVS, XII

1 Item aliud pro eulogiis
Munera direxi, sed non mea, crede fatenti:
ad te quae veniunt sunt tua dona magis.
2 melle superfusas cunctorum porrigis escas,
cuius ab ore pio dulcia mella fluunt.
3 copia quanta mihi maneat de munere vestro
credite, dum spargit iam gula victa cibos.
4 sed mihi da veniam, venerando corde benigna:
quod praesumpsit amor sit veniale mihi.
5 nunc Christum pro me chorus ille verendus adoret,
ne peccatorem me mea culpa gravet.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.138 bnf13048.100