monumenta.ch > Venantius Fortunatus > XI
Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER VNDECIMVS, , X <<<     >>> XII

Venantius Fortunatus, Carmina, LIBER VNDECIMVS, XI

1 Item aliud de floribus
Respice delicias, felix conviva, beatas,
quas prius ornat odor quam probet ipse sapor.
2 molliter adridet rutilantum copia florum;
vix tot campus habet quot modo mensa rosas,
albent purpureis ubi lactea lilia blattis
certatimque novo fragrat odore locus.
3 insultant epulae stillanti germine fultae;
quod mantile solet, cur rosa pulchra tegit?
conplacuit melius sine textile tegmine mensa,
munere quam vario suavis obumbrat odor;
enituit paries viridi pendente corymbo:
quae loca calcis habet, huc rosa pressa rubet.
4 ubertas rerum tanta est, ut flore sereno
mollia sub tectis prata virere putes.
5 si fugitiva placent, quae tam cito Iapsa recedunt,
invitent epulae nos, paradise, tuae.
6 Daedalicis manibus nituit textura sororis;
tantum digna fuit mater habere decus.
Venantius Fortunatus HOME

bnf8090.138 bnf13048.100