| 1 | Item aliud de eadem re Multiplices epulae concurrunt undique fusae; quid prius excipiam, me bonus error habet, carnea dona tumens argentea gavata perfert, quo nimium pingui iure natabat holus. |
| 2 | marmoreus defert discus quod gignitur hortis, quo mihi mellitus fluxit in ore sapor. |
| 3 | intumuit pullis vitreo scutella rotatu, subductis pinnis quam grave pondus habens! plurima de pictis concurrunt poma canistris, quorum blandifluus me saturavit odor. |
| 4 | olla nigella nimis dat candida pocula lactis atque superba venit quae placitura fuit. |
| 5 | haec dominae matri famulans, haec munera natae iunctus amore pio tertius ipse loquar. |